- HUNGARI
- HUNGARInobilis et bellicosa natio, ab Ugris originem ducent; Historia sic habet. Hunnorum nomen sub Valentiniano primum in Europa innotuit. Complectebatur haec gens Scythica multas alias nationes, Turcas inprimis, Tartaros, Alanosque et prima ab illis in Europam Attilâ Duce expeditio suscepta est, quâ Panlioniam occupârunt, ac toti Occidenti exitium minabantur, nisi vim eorum Aetius in campis Catalaunicis ac postea Aquileiae obsidio fregisset. Passim tamen huius suae expeditionis reliquêre vistigia, velut sunt Huningen, vicus Suntgoiae, Basileâ vix semihorio distans, ad Vosegum et Mosellam tractus Hundsruck Castelhun, Hunoldstein, Huntheim, Hunenborn, Hundsrode, Germaniae loca. Eorundem reliquiae feruntur Szekelys, seu Siculi in Hungaria, quod nomen reliquias significare videtur quibusdam, Nadayno Flor. Hung. c. 12. fixum locum id denotare asserente. Alia migratio Avarum seu nomine, seu admixtâ virtute suscepta fuit Chagano Duce, temporibus Iustiniani, Iustini, Tiberii, Mauritii: quos ex parte cumBaioariis coaluisse, indeque nomen Bavarorum emersisse volunt, ceteris itidem partiam deletis, partim in aliud nomen transeuntibus. Iterum nova migratio instituta, tempore Arnolphi Imp. circa A. C. 888. crumpentibus in Pannoniam ex ultimo Sep. Iuhuris seu Iuguris seu Ugris, qui soli sui sterilitate pressi novas sevas sedes toto orbe quaerebant. Hi in Pannoniam delati hodiernis Hungaris originem praebuêre: non quod alia natio fuerit a priscis istis Hunnis et Avaribus, id enim linguae Siculi cum Hungarica affinitas clare redarguit: Sed quia in feliciora tempora incidêrunt, et fitmius quam Antecessores ipsorum radicari potuêrunt. Ceterum Hungarorum nomen, a prima usque expeditione notum fuit. Unde Amm. Marcell. recenset Ungorios, Agathias Onogoros, et Eginhard. in vita Caroli Mag. Ungros, Ugros, etc. De Iugria, seu Iugorta et Iuguris, in Borealissimis Sarmatiae Eur. et Russiae partibus sitis, quam plane iidem cum Hungaris sint, agit Sigism. Baro Herberstenius, praeter M. Gaguinum, Gul. de Rubruquis et Planocarp. in Itin. Tartar. etc. Lingua utuntur propria, quae una ex matricibus monoribus Europae linguis: incolae tamen Borelais regni partis, inter Danubium et Tibiscum, Iazygica utuntur, quae ab Hungarica prorsus differt Vide infra in vocibus Hungaria, Hunni, Ugri, et Ungari.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.